Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 196
quod crederent se vicisse, cum non esset opus ad victoriam
occidere
cives contrarios: itaque singuli studuerunt primi esse, qui
victoriam
acclamarent. Legimus in Tito Livio voces dissonas
languentesque
cladem illius significare exercitus, a quo emittuntur, quoniam
ostendunt
spiritus debilitatem refugientis ad interiora, ex diffidentia
pugnae;
quod adversa acies animadvertens capit fiduciam et vincit. Saepe
vox
falsa cladem aut victoriam attulit. Extant homines vivacis
spiritus venerandique,
qui voce aut intuitu horrorem incutiunt. Sicut
C. Marius eis, qui ipsum occidere parabant. Idem contigit D.
Laelio Ursino , qui solo intuitu examinavit sicarios mercede
conductos
ad interficiendum eum. Et in Germania rusticorum turma impetitus,
solo
intuitu torvo, digito minaci, quoniam regionis linguam
non callebat, invadentes
repressit. Patet ergo, aërem alteratum a spiritu
nobili absterrere viles.
I. Caesar quoque absterruit eos qui captivum
ipsum detinebant.
Mihi quoque evenit non semel idem facere
in manibus inimicorum. At quo pacto verba
simplicia absentis
animos afficere possunt, et quomodo Characteres et scriptura? Avicen.
ait: confidentia de bono medico sanat aegrotum et
recte. Nam
spiritus imaginans sanari, afficitur sanitate: viresque arripit
contra
morbum: Fiducia requiritur in divinis rebus. Nam quo in
excellentiori
confidis re, eo magis crescit animus. Ergo in Deum
confidere
penitus et omnino, certissima ratio est habendi speratam rem.
Itaque
Christus dicebat semper, fides
tua te salvum fecit . Pari modo procedit
natura, quae est ars Dei insita
rebus: ubi enim ponit fiduciam, apponit
et victoriam. Fiducia supernaturalis ad
supernaturales gratias
erigit: naturalis vero ad naturales: eo spiritus pervenit,
quorsum
movetur. Spes est motus inchoatus in fide certa. Audivi
mulierem
petiisse schedulam sacram, qua sanaretur a quartana; et quidam
scelestus
scripsit in ea sic: Deus tibi det malam septimanam
, et praecepit
ne quis legeret; consuit, colloque adpendit, ut rem magnae
virtutis.
Mulier subito sanata est ex fide. Quidam in platea suaserat viro
non
idiotae ipsum aegrotare, et singuli dicebant ad illum: Tu es
pene mortuus ,
alii, eheu quomodo pallidus ;
multique conventione facti passim
id dicebant. Tunc vir coepit dicere se aliquid
dolere et hausti timore
incidit in morbum et mortuus est; quoniam spiritus affectus
est persuasa
infirmitate; operatusque est in corpore tanquam infirmus
non
purgando et nutriendo, sicut solebat. Spiritus tenuissimi ac
fuliginosi
credunt, huiusmodi persuasionibus, crassi quoque discurrere
nescientes
similiter. Quoniam nec hi, nec illi discursus habent claros,
absolutos
distinctosque ut in lib. 2.
detegit latronem exibendo ei in potu pulverem quendam lapideum:
quem nimirum deglutire non potest, quoniam spiritus, timet,
ne forte furtum, sic detegatur, propterea refugit, nec libenter sorbet